- PORINUS Silenus
- PORINUS SilenusΠώρινος Σειληνὸς, apud Plut. in Vita Andocidis, simulacrum est Sileni, ex Poro marmore facti, quod, tophi levitate praeditum, cetera Pario simile erat, uti Theophrastus docet. Ex eo multa Veter. operafiebant, quae πώρινα dicebantur, ut Πάρια, quae ex Pario marmore. Vide Salmas. ad Solin. p. 183. et 1101. ubi arenâ, que ex Poro lapide fiebat, marmora poliri consuevisse, ex Plinio docet, l. 36. c. 6. simulque Cardanum eô gemmas quoque antiquitus sculptas fuisse contendentem, refellit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.